- MALA Mansio
- MALA Mansioquod poenae genus fuerit, apud Romanos, in incerto est. Quidam hâc voce intelligi volunt foveam profundam, in modum putei efformatam; Sed Puteum, proprium supplicii genus, furacibus coquis destinatum fuisse, patet ex Plauto, Aulul. Actu. 2. Sc. 5. Coqui abstulerunt, comprehendite, vincite, verberate, in Puteum condite. Alii angustum carceris genus, quod alias Arca appellabatur, fuisse volunt, cuius meminit Cicer. pro Milone, Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris; et in Arcas coniciuntur, ne quis cum his colloqui possit. E' quibus verbis videre est, in hoc carcere detentos fuisse eos, qui nondum condemnati, ulteriori quaestioni reservabantur, Thom. Godwin. Anthologiâ Rom. l. 3. Sect. 3. c. 5. qui Anglice Little ease ait dici posse. Vide infra Pedica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.